

Epistola ad Philippenses*
Caput 2: Versus 15
Nationis pravae,etc. Id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt. Qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto.Sicut luminaria.Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas coeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhaerentes coelo sacrae Scripturae non obscurat mundana iniquitas.